Gaudeamus
igitur
Juvenes dum sumus.
Post iucundam iuventutem
Post molestam senectutem
Nos habebit humus.
|
Ubi
sunt qui ante nos
In mundo fuēre?
Vadite ad superos
Transite in inferos
Ubi iam fuere.
|
Vita nostra brevis est
Brevi finietur.
Venit mors velociter
Rapit nos atrociter
Nemini parcetur.
|
Vivat
academia!
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet;
Vivant membra quaelibet;
Semper sint in flore.
|
Vivant omnes virgines
Faciles, formosae.
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae.
|
Vivat
et res publica
et qui illam regit.
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
Quae nos hic protegit.
|
Pereat
tristitia,
Pereant osores.
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores.
|
Quis
confluxus hodie
Academicorum?
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
In commune forum.
|
Vivat
nostra societas,
Vivant studiosi;
Crescat una veritas
Floreat fraternitas
Patriae prosperitas.
|
Alma Mater floreat,
Quae nos educavit;
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones
Sparsos, congregavit
|